et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna
sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
et in utero habens et clamat parturiens et cruciatur ut
pariat
et visum est aliud signum in caelo et ecce draco magnus
rufus habens capita septem et cornua decem et in capitibus suis
septem diademata
et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et
misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat
paritura ut cum peperisset filium eius devoraret
et peperit filium masculum qui recturus erit omnes gentes
in virga ferrea et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum
eius
et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a
Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta
et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
et non valuerunt neque locus inventus est eorum amplius in
caelo
et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui
vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem
proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt
et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est
salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat
illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
et ipsi vicerunt illum propter sanguinem agni et propter
verbum testimonii sui et non dilexerunt animam suam usque ad
mortem
propterea laetamini caeli et qui habitatis in eis vae
terrae et mari quia descendit diabolus ad vos habens iram
magnam sciens quod modicum tempus habet
et postquam vidit draco quod proiectus est in terram
persecutus est mulierem quae peperit masculum
et datae sunt mulieri duae alae aquilae magnae ut volaret
in desertum in locum suum ubi alitur per tempus et tempora et
dimidium temporis a facie serpentis
et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam
flumen ut eam faceret trahi a flumine
et adiuvit terra mulierem et aperuit terra os suum et
absorbuit flumen quod misit draco de ore suo
et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium
cum reliquis de semine eius qui custodiunt mandata Dei et
habent testimonium Iesu
et stetit super harenam maris